- CURIOSI Naturae
- CURIOSI Naturaenomen Societatis in Germania illustris, inter praestantissimos Medicos, certis legibus institutae, auctore Ioann. Laur. Bauschiô Medicô celeberrimô, qui Suinfurti, in Franconico Circulo, liberâ Imperii Civitate communicatô cum aliis Medicis consiliô, deprehendit, Rei Medicae optime consultum iri, si singulari curâ praecipuorum Naturalium, in triplici Regno, Minerali, Vegetabili et Animali, indoles, differentiae, vires, remedia, accurate enarrarentur. Cui negotio quod unius hominis vires aetasque non sufficeret. eôdem Annô MDCLII. initium factum fuit Collegii huius, et sub certarum Legum praecepta aliquot Medici in unam Societatem coiverunt, Bauschiôque praefatô Praeside electô duos ipsi Adiunctos, Io. Mich. Fehr, et Georg. Balth. Mezgerum itidem Suinfurtenses associârunt. Argonauticae expeditionis nomen Societati, Bauschio Iasonis, ceterisque similia, dare placuit, quibus cum sensim alii sese adiunxissent, primus Vitem Viniferam seu Ampelographiam Curiosam edidit Phil. Iac. Sachs a Levvenh. Vratislaviensis A. C. 1661. Annô sequente promulgata fuit Epistola Invitatoria, ad quoscumque Medicos directa, quibus in haec Naturae et Societatis castra descendendi prolubium subiret, una cum Legum tum temporis observatarum tessera et testimoniis variorum praecellentium Medicorum; Tabulâ item tum Archivô inscriptorum membrorum, quod scriptum sub nomine, Salve Academicum, Typis vulgatum est. Postmodum ipse Praeses geminum tractatum emisit, de Lapide Haematite et Aetite, A. C. 1665. Sequutus est Fehrius, qui de Scorzonera scripsit, etsimul D. Bauschii Unicorme fossile eruit. Eodem vero annô, hôc defunctô, Sachsius praefatus, Gammarus seu Cancer cognommatus, Gammarologiam Curiosam emisit, et Fehrius in Praesidis defuncti locum electus est A. C. 1666. Idem de Absinthio librum vulgavit A. C. 1667. Post quem Elaphographiam Io. Andr. Graba. Erfurtensis Medicus, et Carduum Benedictum Georg. Christoph. Petri Electoris Moguntini Archiater: ipse Fehrius Caeruleum et Chrysocollam, ex Bauschii scriniis, edidêre. Quô factô constitutum, ut Societatis Regiae in Anglia aliarumque quarundam in Gallia exemplô, quotannis Ephemerides Germanorum, h. e. Miscellanea Curiosa Medico-Physica ederentur, et quidquid in Anatomicis, Botanicis, Physicis, Pathologicis, Chymicis, Chirurgicis, vel ab Exteris, vel Germanis, per commercium literarum communicaretur, vel etiam a Germanis ipsis fidâ experimentorum veritate inventum fuisset, Etudito Orbi, quasi in una Tabula, delineatum exhiberetur. Quod ut felicius effectui daretur, Leges pristinae partim mutatae, partim auctae, et ut Fautores nonnulli, alii ut Collegae recepti: Collectores quoque in Urbe Vratislavia Silesierum instituti sunt, ad quos ex omnibus oris literae dirigerentur. Ipsi vero Societati nomen S. ROM. IMPER. ACADEMIAE NATURAE CURIOSORUM imposterum esse iussum est: cui cum ipse Imperator Leopoldus patrocinium suum indulsisset, ab co tempore magnis auctibus Societas crevit, et indies celeberrimorum Virorum accessione, non sine maximo Publicae Rei emolumento, locupletatur. Vide Ephemeridum Medico-Physicarum Germanit. annum secundum A. C. 1671. editum Ienae..
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.